Speciale Settimana Santa:
CANTI del MERCOLEDI' SANTO

AVVERTENZA: i testi dei canti che qui riportiamo sono quelli che da anni si utilizzano a Belvedere Marittimo e, dunque, non sono state prese in considerazione le differenze che sono emerse dopo i recenti studi e ricerche sui canti della Via Crucis e della Settimana Santa, differenze dovute essenzialmente al fatto che spesso essi si sono tramandati oralmente da persona a persona, da cantore a cantore.

Un’ “evoluzione” che possiamo dire “fisiologica”.

BENEDICTUS

 

Benedictus Dòminus, Deus Israel:

quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

 

Et erexit cornu salutis nobis,

in domo David pueri sui.

 

Sicut locutus est per os sanctorum,

qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

 

Salutem ex inimicis nostris,

et de manu omnium qui oderunt nos:

 

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:

et memorari testamenti sui sancti.

 

Jusjurandum, quod juravit ad Abraham

patrem nostrum, daturum se nobis;

 

Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum

liberati, serviamus illi.

 

In sanctitate et justitia coram ipso,

omnibus diebus nostris.

 

Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis:

praebis enim ante faciem Domini, parare vias ejus:

 

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:

in remissionem peccatorum eorum.

 

Per viscera misericordiae Dei nostri:

in quibus visitavit nos, oriens, ex alto.

 

Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis

sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

 

Gloria Patri, et Filio,

et Spiritui Sancto,

sicut erat in principio et nunc et semper,

et in saecula saeculorum. Amen

MISERERE

 

Miserere, miserere, mei, Deus,

secundum magnam misericordiam

misericordiam, misericordiam,

misericordiam tuam.

 

Et secundum multitudinem miserationum tuarum,

dele iniquitatem meam.

 

Amplius lava me ab iniquitate mea:

< et a peccato meo munda me > (2 volte)

munda me, munda me, munda me.

 

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco:

et peccatum meum contra me est semper.

 

Tibi soli peccavi, et malum coram Te feci:

ut justificeris in sermonibus tuis,

et vincas, et vincas cum judicaris.

 

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum:

et in peccatis concepit me mater mea.

 

Ecce enim veritatem dilexisti:

incerta et occulta sapientiae tuae

manifestati mihi, manifestasti mihi,

manifestasti, manifestasti,

manifestasti mihi.

 

Asperges me hyssopo, et mundabor:

lavabis me, et super nivem dealbabor.

 

Auditui meo dabis gaudium et laetitiam:

et exultabunt ossa humiliata

et exultabunt, et exultabunt ossa humiliata.

 

Averte faciem tuam a peccatis meis:

et omnes iniquitates meas dele.

 

Cor mundum crea in me, Deus:

et spiritum rectum innova

< in visceribus meis > (2 volte)

in visceribus, in visceribus,

in visceribus meis.

 

Ne projicias me a facie tua:

et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

 

Redde mihi laetitiam salutaris tui:

et spiritu principali confirma me,

confirma me, confirma me, confirma me.

 

Docebo iniquos vias tuas:

et impii ad Te convertentur.

 

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae:

< et exultabit lingua mea > (2 volte)

justitiam tuam, justitiam tuam, justitiam tuam.

 

Domine, labia mea aperies:

et os meum annuntiabit laudem tuam.

 

Quoniam, si voluisses sacrificium, dedissem utique:

holocaustis non delectaberis,

non delectaberis, non delectaberis, non delectaberis.

 

Sacrificium Deo spiritus contribulatus:

cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

 

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion:

< ut aedificentur > (2 volte)

muri Jerusalem, muri Jerusalem, muri Jerusalem.

 

Tunc acceptabis sacrificium justitiae,

oblationes et holocausta:

tunc imponent super altare tuum vitulos.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in saecula saeculorum. Amen.